1015
LIBER XVII. 953
putet à daemonibus factum, sed aliunde non e¬
uenit, nisi quia in reuolutionis fine remanet
procerior, & extrema, à qua exoritur, in reuol¬
uendo remanet. Quorundam fuit error, qui ver¬
borum, vt euenire putabant, ac de interrogatis
omnibus, tanquam de oraculo responsa praebe¬
bant: nam si scitum permutabant, ritè auspi¬
cari, effectusque propitiari, sin minus infortu¬
nari: nec voluere rationibus, & experientijs fi¬
dem permutare, cùm habitum in credendo effe¬
cerint. Io. Bap. Porta.
Ludicrum de carnibus.
Instrumentorum fides seu chordulae minutim
excisae, & carni recens coctae (siue elixata fuerit
illa, siue aslata) inspersae, eam vermiculosam,
putrem ac insalubrem esse, discumbentibus iu¬
cundè mentiuntur. Quisquis rei huius conscius
erit, vtili impostura solus pro arbitrio vesci po¬
terit. Mizaldus.
Mulier vs omnia narret quae fecit.
Quando vis, vt narret tibi mulier vel puella
tua omnia, quae fecit, accipe cor columbae, &
caput ranae, & exicca vtraque, & pulueriza su¬
pra pectus dormientis, & narrabit omnia, quae
fecit. Albertus.
Statuae ligneae mirae.
Mira sunt, quae de duabus statuis ligneis par¬
uis, & colludentibus, à duobus Siculis fieri vidi:
erant autem vnico filo transfixae hinc inde, quae
annexae altera quidem parte ligneae statuaeque
Oo 4