1015
954 DE SECRETIS.
fixa manebat, reliqua tibiae, quam ille pulsabat
extenso vtrinque filo: nullum saltationis genus
non aemulabantur, gesticulantes miris modis, ca¬
pite, cruribus, pedibus, brachijs totque in varias
formas, vt ingenue satear me tanti artificij ratio¬
nem non assequi: neque enim plura fila, neque
modò extensa, modò remissa, sed vnicum filum
in singulis statuis, & semper intentum: nam mul¬
tas alias vidi, quae pluribus filis, atque his modò
intentis, modô remissis agebantur, sed id nihil
mirum. Id verò pulchrum erat, quod saltationes
gesticulationesque modis cantilenae congrue¬
bant. Cardanus.
Capilli in serpentes.
Haec tamen mirabilia visa sunt. Menstruatae e¬
nim mulieris capilli in serpentes, & vermiculos
vertuntur fimo obruti, & tempore iam modico,
Nec minus putrefactus è menstruorum sanguis
rubetas siue ranas generare potest: facilè enim
corrumpitur, & conuertitur, & saepè mulieres ex
eodem cum humano fetu bufones, lacertos, & ijs
similia generant. Et Salernitanas mulleres legi¬
mus conceptionis principio, cùm faetus viuificari
debent, tale animal apij, & porrorum interficere
solent succo. Cùm mulier quaedam praeter opi¬
nionem praegnans videretur, faetus loco, quat¬
tuor animalia ranis similima peperit, & saepè
tali causa abortiuit, cuius monstruosae conce¬
ptionis, non est alia (credo) putanda causa. Ex
corruptione quoque humani seminis, veluti ver¬
mes in intestinis. Alcippe elephantem peperit,
& ancilla inter initia belli Marsici serpentem ge¬
nerauit.