1015
958 DE SECRETIS
quid se ipsum sustinere videtur. Sic abacus pla¬
nus A B, & baculus C E, cuius exterior pars sit
sub ansa D situlae plenae aqua G F H, & inter ba¬
culum C E & F situlę imum collocetur E F lignum
rectum arctè, vt dilabi non queat, dico situlam pe¬
dere nec cadere. Constat enim, quòd cùm F sit
imum situlae quòd baculus E F, & F grauitatis
centrum, & centrum terrae, quod sit K, & centrum
situlae, quod sit L, sunt in vna recta linea, quae sit
K F L E. Si igitur situla cadet, vel per rectam F K,
vel prius inclinabitur latus aliquod, vt G vel H,
Si igitur inclinetur versus H in M, duco K M:
quia igitur duae lineae veniunt ex K, K F, & K M,
ad circulum, & K E transit per centrum circuli, id
est, situlae, erit ex demonstratis ab Euclide in ter¬
tio elementorum K F minor K M: igitur centrum
grauitatis F, elongatum est à centro terrae K spon¬
te, igitur motu naturali graue ascendit, quod esse
non potest. Non igitur situla descendit inclinan¬
do se ad aliquam partem. Sed neque per rectam
K F, quia angulus F E C rectus est, & constans,
descendente D in L ducatur L B: igitur aequalis
est E B: igitur cùm L B opponatur recto vel per
quintam primi, triangulus L E B duos rectos ha¬
bebit, vel maiori angulo majus latus non oppo¬
nitur, quorum vtrunque aduersatur his, quae ab
Euclide in primo elementorum sunt demonstra¬
ta. Ex quo sequitur majus quoddam miracu¬
lum, & est, quod aliquid spontè casurum. addito
pondere non cadet. Nam posita parte baculi B D
maiore, D C baculus cadet, quia extremum eius
cadendo appropinquatur centro terrae K, & ita
C poterit eleuari, & sic cadet: & tamen addito fi¬
tulae