1343
CALID. FILII IAZICHI. 359
hoc conuenerunt in suis dictis, & celauerunt
per signa, & fecerunt inde plures libros, &
instrumenta, quae sunt necessaria, in his qua¬
tuor praedictis. Et sunt duo. Vnum est cucur¬
bita cum suo alembico: & alterum est aludel,
quod est bene factum. Et similiter quae sunt
eis necessaria, sunt quatuor. Et sunt corpora
& animae, & spiritus, & aquae: e ex his qua¬
tuor, est magisterium, & factum minerale:
Et sunt explanata in libris sapientum, & ab¬
stuli ab hoc meo libro, & nominaui in eo,
quod non nominauerunt philosophi. Et qui
aliquantulum intellectus habuerit, sciet
quae sunt illa. Et non feci hunc librum igna¬
ro & nescienti, sed composui ipsum pruden¬
tibus, & sensum & sapientiam habentibus
& scientibus.
De naturis rerum ad hoc magisterium
pertinentium. Cap. III.
Et scias quòd philosophi nominauerunt ea
pluribus nominibus. Vnde quidam eorum
nominauerunt ea mineras, et quidam ani¬
mase, quidam autem herbale, et quidam per
nomen naturarum, hoc est naturale. Alij qui¬
dam vocauerunt ea quibusdam nominibus
ad libitum, secundum quòd eis videbatur.
Etiam scias, quòd earum medicinae sunt na¬
turis propinquae, prout dixerunt philoso¬
phi in libris suis, quòd natura propinquat
z 4