1343
360 LIBER SECRET.
naturae, & natura assimilatur naturae, & na¬
tura coniungitur naturae, & natura submer¬
gitur in natura, & natura dealbat naturam,
& natura rubificat naturam: & generatio cum
generatione retinetur, & generatio cum
generatione vincit.
De decoctione & eius effectu.
Cap. IIII.
Et scias, quòd philosophi nominauerunt
in suis libris Decoctionem. Et dixerunt, quod
faciant decoctionem in rebus. Et illud est,
quod eas generat, & mutat à suis substantijs
& coloribus ad alias substantias, & ad alios
colores. Et non transgrediaris, quod dico
tibi in hoc libro, & procedes rectè. Respice
frater semen, quod est in vita hominum, qua¬
liter in ipsum operatur Solis caliditas, quo¬
usque exit ex eo granum, & comedunt homi¬
nes, & alia animalia. Postmodum operatur
in ipsum in homine natura cum sua calidita¬
te, & reddit carnem & sanguinem. Et nostra
operatio magisterij est sic. Vnde nostrum se¬
men, quod à sapientibus est sic, quod sua per¬
fectio, suusque processus est ignis, qui est cau¬
sa vitae & mortis, qui non tribuit ei vitam,
pisi cum intermedio, & sua spiritualitate,
quae non commiscentur nisi cum igne.
Iam verificaui tibi veritatem,
quam uidi atque feci.
De