1343
368 LIBER SECRET.
li lapides, & non sunt lapides, sed nomina¬
mus eos per similitudinem, quam habent ad
eos. Et scias quòd radices minerarum ipso¬
rum sunt in aere, & eorum capita in terra, &
quando euelluntur à suis locis, audietur, &
erit rumor magnus; & vade fili cum eis: quia
cito euanescunt.
De conmixtione elementorum se¬
paratorum. Cap. XI.
Et incipe compositionem, quę est circui¬
tio totius facti: nam compositio non erit, ni¬
si cum matrimonio, & putrefactione. Et ma¬
trimonium est, commiscere subtile cum spis¬
so. Et putrefactio est assare; tererê, & rigare,
quousque commisceantur insimul; & fiant
vnum: ita quòd non sit eis diuersitas, nenc se¬
paratiò de aqua mixta aquae. Et tunc conna¬
bitur spissum retinere subtile, & conabitur
anima pugnare cum igne, & pati ipsum. Et
conabitur spiritus submergi in corporibus,
& fundi in eis. Et oportuit hoc esse: quia cor¬
pus solutum; cum commiscuit se cum ani¬
ma, commiscuit se cum ea, & cum omnib: suis
partibus, & alia in alijs intrauerunt cum sua
similitudine, & conuersa fuêrunt vnum &
dem. Et ideo oportuit, quod accidat animae
de commoditate, & de durabilitate; & per¬
manentia, quae accidit corpori in locò com¬
mixtionis: Et similiter spiritui in hoc statu
vel