1343
370 LIBER SECRET.
vita recta & rei perfectio, & Magisterij. &
hoc est quod quaesiuisti Scias igitur & intel¬
lige, & inuenies quod quaeris, si Deo pla¬
cuerit.
De solutione lapidis compositi
Cap. XII.
Sed postea philosophi subtiliauerunt se
ad soluendum ea, vt bene se commiscerent,
corpus & anima. Nam omnia quę simul sunt
in contritione & assatione, & rigatione, ha¬
bent vicinitatem & colligationem adinui¬
cem, ideoque potest ignis assumere naturam
à debiliori, quousque deficiat & euanescat:
& similiter reuertitur super partes fortio¬
res, quousque remaneat corpus sine anima.
Vnde quando sic soluuntur & congelantur,
accipiunt partes adinuicem, partes suas ma¬
gnas videlicet atque paruas, & fuit hoc ex
eis complexio, & est eorum assumptio, & sic com¬
uersa fuerunt illa duo vnum & idem. Et quan¬
do sic fuit, assumit ignis ab anima, quantum
assumit à corpore, nec addit nec diminuit,
vnde fuit per ea perfectio. Ex eo necesse est
ei capitulum proprium in scientia Elixiris,
scilicet dictum, de soluendò corpora & ani¬
mas simplices. Quia corpora non intrant su¬
per animas, & erunt retinacula eis, & excu¬
sabunt eas ab omni opere sublimandi, figen¬
di, atque retinendi, & commiscendi, & his si¬
milia