1343
TRIVM VERBORVM. 379
De occulta caliditate & siccitate in hu¬
mido & frigido existentibus.
Cap. III.
Opus mirabile trium verborum, est opus
lapidis preciosi, in quo est frigiditas & humi¬
ditas aquosa & adustiua, & in eodem occul¬
ta caliditas: & sic illud quod est de tribus
verbis legitur & aliter à quibusdam intelli¬
gitur, vt omnes clarè & apertè non intelli¬
gant causam in tribus verbis. hoc inquiritur
in humido & frigido, in quo est occulta ca¬
liditas & siccitas, & hoc scire nos oportet,
vt faciamus de manifesto occultum, & de
occulto manifestum, & istud occultum est
de natura Solis & Ignis, & est preciocissi¬
mum oleum omnium occultorum, & tinctu¬
ra viuam, & aqua permanens, quae semper vi¬
uit & permanet, & acetum philosophorum,
& spiritus penetratiuus: & est occultum tingi¬
tiuum, aggregatiuum & reuiuificatiuum: quod
rectificat& illuminat omnes mortuos, & sur¬
gere eos facit, postquam non fugit ab igne
eius caliditas & siccitas. Sed frigiditas aquò¬
sa & adustiua fugit ab igne & destruit se.
De conuersione spiritus in corpus
& corporis in spiritum.
Cap. IIII.
Vt igitur omnia manifestemus, scilicet occul¬