1343
389 LIBER
rum: huius humidi & frigidi spiritus iste ver¬
tatur in corpus, & hoc corpus in spiritum, &
iterum spiritus iste fiat corpus, & tunc facta
est amicitia interfrigiditatem & humidita¬
tem & caliditatem & siccitatem. Vnde dicunt
philosophi Persae, quòd mirum est, quomo¬
do hoc fiat, sed virtute Dei fieri potest cum
molli temperamento & moderatiuo termi¬
no ignis. Et huius longitudinis dierum duo¬
rum & septem. Nam à tribus duo intelligun¬
tur, & à duobus quinque, tria non intelligun¬
tur. Et haec sunt tria verba preciosa occulta
& aperta, data non prauis, non impijs, non
infidelibus, sed fidelibus & pauperibus à pri¬
mo homine usque ad vltimum.
De planetarum & eorum imaginum
peribus in Mercurio existen¬
tibus. Cap. V.
Dico ergo quòd in Mercurio sunt opera
planetarum, & eorum imaginationes in suis
locis, sicut in foetu suis partibus & tempori¬
bus operantur. Nam in foetu primo mense
cum semen à matrice acceptum est, Saturnus
operatur congelando, & constringendo sua
frigiditate & siccitate ipsam materiam in
nam massam. Secundo mense operatur Iupi¬
ter sua caliditate digerendo in quandam mas¬
sam carneam, quae embrio vocatur. Tertio
mense