1343
388 ARISTOTELIS
Conuerte ergo elementa, & quod quęris
inuenies. Nam nostra compositio vt dicit
Morienes, est naturarum mutatio, & earum
calidi cum frigido, humidi cum sicco admi¬
scibilis connexio. Aquae enim frigiditas, &
ignis caliditas, aëris humiditas & terrae sicci¬
tas adinuicem concorditer ligata, integrum
scilicet primum constituunt generatum. Sunt
nanque elementa, vt dicit philosophus, circu¬
lariter conuersiua. Et ideo generantur & cor¬
rumpuntur adinuicem, sed hoc quod non
nisi operatione & regimine perficitur.
Modi verò operationum sunt quatuor, pu¬
ta, lapidis dissolutio in aquam spiritualem,
lapidis separatio in statum spiritualem, lapi¬
dis reductio in terram naturalem, & lapidis
desponsatio in calcem spiritualem.
Lapidis dissolutio fit per contritionem: lapi¬
dis separatio per distillationem: lapidis reductio
per incerationem: desponsatio per fixationem.
Primus igitur gradus nostri regiminis si¬
ue operis est dissolutio lapidis in aquam spiri¬
tualem, vt dicit philosophus. Quoniam primus
modus pręparationis est, vt lampis fiat Mercu¬
rius. Ipse enim est primum corpus operans
in grossis rebus, vt reddat eas ad modum suum:
Si enim dimitteret res grossas in sua grossi¬
tie, & non subtiliaret ens, non dissolueretur
lapis, neque putresceret. Et ideo si aliud bene¬
ficium non haboremus à Mercurio, nisi quòd
corpora