1343
TRACTATVLVS. 389
corpora reddit subtilia ad sui naturam, satis de¬
beret nobis sufficere. Accipe ergo filium tuum
charissimum, & sorori suae albę aequaliter con¬
iunge: propina illis poculum amoris, quia be¬
neuolentiae consensus res rebus adiungit. Su¬
perfunde illis mulsum donec inebrientur, & in
partes minimas diuidantur. Veruntamen me¬
moriter teneas, quod omnia munda conueniunt
mundis, alioquiu sibi filios generant dissimiles.
Et ideo vt dicit Auicenna, Primum quod
debes facere in opee. est quod sublimes Mer¬
cunium: deinde mitte in Mercurio mundo
munda corpora: hinc contere, coque, reitera,
& ne tedeat te hoc facere. Cum verò videris
nigredinem in aquae superficie apparentem,
collige eam cautè, & repone ad partem, sciens
pro certo iam lapiden tuum in parte dissolu¬
tum esse. Aquam verò totam distilla per pan¬
num, quod in eo reperies dissolutum, reliquum
ad recoquendum repone, donec totum in fuli¬
ginis modum nigrescat. Hęc omnia fiant ten¬
perato igne primi gradus calido & humido.
Si enim nimius calor affuerit, nigredinem in
ruborem conuertet, & calor festinae rubedi¬
nis est signum combustionis. Et ideo si benè
rexeris originem artis, erit caput corui: in illa
nanque corpus dissoluitur, & in primam sui ma¬
teriam redigitur. Et illud ideo, quia, corpora
non alterantur nisi prius in primam materiam
reducantur. Et ideo vt dicit Plato, indiges,
Bb 3