1343
TRACTATVLVS. 395
lus de lacte. Pone ergo in vase suo terram su¬
perius calcinatam & superfunde aquam re¬
ctificatam, vt dictum est, coque lento igne
per hebdomadam, & postea suauiter calci¬
na decoctam materiam. Hinc superfunde
liam aquam; vt prius, leuiter coque per heb¬
domadam; leuiter calcina: iterum repone
cum noua aqua ad coquendum. Sic iugiter
facito, donec terra exhauserit decuplum sui
de aqua. Nam omnes res aquam appe¬
tunt, quoniam ipsa tam igni quàm alijs re¬
bus praestat alimentum, & dignum admira¬
tione complectitur arcanum. Est namque
psa in vite vinum, in oleastro oleum, & per
ipsam in arbore fructus diuersi generis trans¬
formantur. Sic etiam in terra nostra ex aqua
generatur, ipsa namque est frigida, & dicitur
argentum viuum, quod in corpore magne¬
siae est occultatum & in eo gelandum. Itaque
cum congelatur; cineri similis efficitur:
quia terra desiccat, & aqua humectat. Et
deo pondus est vbique notandum, ne nimia
siccitas aut superfluus humor administran¬
do corrumpat; vt videlicet tantum assando
decoquas, quantum dissolutio adiecit, & in¬
humando dissoluas, quantum assando defe¬
cit. Et ideo omni vice post calcinationem
terrae superfunde aquam temperate, nec
multum videlicet nec parum: quia si mul¬
tum suerit, fiet pelagus conturbationis, si verò