1343
396 ARISTOTELIS
parum, comburetur in fauillam. Idcirco
postquam infuderis aquam, decoque per
hebdomadam, & calcina suauiter terram, &
ita hebdomadatim pręparabis conterendo,
irrigando, & assando, donec totum rediga¬
tur in album. Et scito quòd ignis lentus in
hac dispositione operis spem salutis pro¬
mittit: & quia terra fructum non gerit abs¬
que irrigatione frequenti, multoties irriga¬
re, assare, inhumare huius negocij effectum
summum constituit. Et quaecunque ema¬
nant in commixta, seorsum repone, alioquin
omnia corrumpis. Oportet autem terram
nutriri primo paruo lacte, postea maiori, sic
est videre in infante. Et ideo ablue terram,
contere & coque eam, donec de sua biberit
aqua, quantum bibere possit, vel donec ipsa
terra fuerit sicut pasta adhaerens cum aqua.
Ad hoc autem faciendum ignis & azoth tibi
sufficiunt. Et istud ideo, quia vt dicit Morie¬
nes: Ignis & azoth latonem impraegnant, ab¬
luunt & mundant, obscuritatem quoque ab
eo auferunt. Nam quanto magis aliquid ab¬
lutum fuerit, tanto magis limpidius appare¬
bit & melius. Dealbate ergo latonem, & li¬
bros rumpite, ne & corda vestra rumpan¬
tur. Coquité siccum terrae nigrae cum humi¬
do aquae suae, donec siccum bibat humi¬
dum, & totum habebis magisterium. Quia
cum aqua fuerit inspissata, & coagulata, erit
terra