1343
400
AVICENNA DE
CONGELATIONE ET
conglutinatione lapidùm.
Caput I.
TERRA pura lapis non fit, quia
continuationem non facit, sed
discontinuationem. Vincens
nim in ea siccitas non permittit
conglutinari eam. Fiunt autem
lapides duobus modis, conglutinando & con¬
gelando. In quibusdam enim est dominans
terra: In aliquibus verò aqua. Aliquando
nim desiccatur lutum primum, & fit quod¬
dam quod est medium inter lutum & lapi¬
des, deinde fit lapis. Lutum verò huic trans¬
mutationi aptius est viscosum: hoc enim
continuatiuum est. In ripis quoque Geon vi¬
sa est terra, quae videtur in lapides conuerti
in spacio 33. annorum: De aqua autem fiunt
lapides duobus modis. Vnus est quòd con¬
gelatur aqua guttatim cadens. Alius quòd
descendit de aqua currenti quiddam, quod re¬
sidet in superficie fundi aquae illius, fitque la¬
pis: Sunt enim certa loca super quae aquae ef¬
fusae conuertuntur in lapides, qui diuersorum
colorum sunt, & aquae quae sursum acceptae
non congelantur, quae si propè alueum suum
funduntur, congelantur, fiuntque lapides.
Scimus