1343
TRACTATVLVS. 399
sulphure nouo, de quo praeparatum erat in
principio. Nam sulphur album & rubeum, vt di¬
cit Aristot. congelat arg. viu. in aurum & argen¬
tum. Coniunge ergo opus tuum cum corpore,
vt generet sibi simile, si hoc feceris erit Iccir
super alia corpora id quod coniungis, alioquin
non figetur: quia natura non continetur nisi
in sua natura. Et hoc ideo, quia vt dicit Plato:
Natura naturam sequitur, & natura continet
naturam, & docet eam contra ignem praeliari. Fac
ergo desponsationem in virum & vxorem, & to¬
tum habebis magisterium. Sed praeparatio eo¬
rum vt dicit Auicenna est: Vt primo virum ex
vna parte, & vxorem ex alia parte mundes,
quatenus mundati à sordibus melius coniun¬
gantur: quoniam si non praeparas corpora, non
poteruntamari. Fac ergo pacem inter ele¬
menta, vt conuenienti amplexu se diligant.
Nam acutum magisterium philosophorum
imponit animam in calces corporum, tunc
vigor spirituum comminuit in minimas cal¬
ces plumborum. Item quando vis mittere fer¬
mentum in Elixir, prius misce illud cum spi¬
ritibus, quoniam nisi hoc faceres, non im¬
primeretur sua natura in ipsis. Commi¬
sce ergo bene fermentum cum ele¬
mentis, & magisterium ha¬
bebis.
FINIS.