1343
412 EXPOSITIO EPISTOLAE
quae mundificatiua est, foeminina est, omnem
fugat immunditiam dum in eam transfun¬
ditur, transfertur in seipsam, & nunquam po¬
stea diuidi possunt veluti venenum in cor¬
pore funditur, postmodum non separatur.
Calida agit virtus haec in corporibus, & ea¬
dem sic disponitur natura, suaque eorum con¬
gregat vnum: est autem frigidum & humi¬
dum, & est aqua. Et est quinta essentia quae
totum dirigit opus & complet, & est anima
corpori coniuncta, quam coniunctionem
quidam male in opere operati sunt, & erra¬
uerunt inutilia pro vtilibus sumentes. Qui¬
dam etiam tanquam directo tramite prout
iussimus operantes diminuerunt, & secun¬
dum eorum opinionem egerunt, & ideo de
uastatum est totum opus, saxumque factum
est: immo significo tibi quòd si diligis opus
tuum perficere, incipe prout iussi. Restat
nuuc vt speciebus nomina imponamus, nec
à memoria recedendum est, quòd ea quae
operaris non lucidae naturae fore debent, ex
quibus minor mundus creatus est, quae suis
proprietatibus tibi nuncupabo. Scias quod
Sulphur est ignis & terra Magnesiae, & aer
fodinae, & aqua est Argentum viuum, quod
in corpore mergitur. Quinta essentia spiri¬
tus est, qui omnia viuicat & alterat, & omne
germen germinat, & omne lumen accendit,
& omnes fructus floret. Tali quidem guber¬
natione