1343
ALEXANDRI REGIS 413
natione necesse est hoc opus dirigere: & sci¬
as vt dictum est, naturas congruè coaptare,
& masculum feminae, & calidum frigido, &
humidum sicco: deinde aquam, spiritum, &
lumen nutrire, quoniam ex diuersis naturis
fundatum est opus. ex eius melancholia com¬
ponitur corpus, & erit quantitas eius ex igne
epatis: vitio colera rubea suboritur, quo fa¬
cto oportet ea quae ad facta & operam spi¬
ritualem veniunt digeri, à quibus iungitur
aer qui est sanguis fluens in omnibus venis
corporis, & superueniens donec in rubeum
vertatur colorem. Aqua verò est flegma quę
in pectore consistit & apparet in figuram au¬
reis instrumentis, & sic deinceps illud quod
tibi iam dixi virtute prędictorum omne cor¬
pus efficitur perfectum. Stude itaque naturas
istas omnes prudenter regere, & vas quoque
cum suo simili vel eius contrario in deuio
cum tinchar pone, & opus tuum dirigitur
prout gratiam meam tibi tribui, cum species
tibi descripsi, quae gradatim regi oportet, do¬
nec corpora spiritus fiant: & tunc artis sapi¬
entia operatur vt natura alteretur, & in aliam
conuertatur naturam, & natura per naturam
apparet. post ipsius verò naturae accidentia
necesse habes iungere duas naturas, donec
ab eis naturam claram, & lucidam extrahas,
quae cum ascendit in altissima, tenetur, luce¬
scit & coaptatur. Et scias quòd in hac arte