1343
ALLEGORIA. 423
eum, bene abluerunt, quousque nihil de medi¬
cinis aliorum remansit, & desiccauerunt eum.
Deinde acceperunt partem vnam Salis ar¬
moniaci, & duas de nitro Alexandrino, &
miscuerunt cum puluere mortui, & impastaue¬
runt cum parum olei lini, & posuerunt eum
in camera vna, facta ad modum cruciboli in
ferius perforati, & sub foramen posue¬
runt aliud vas mundum ad modum cruci¬
boli factum, & dimiserunt eum ibi per
nam horam. Deinde cooperuerunt eum
cum igne, insufflantes donec fuit penitus li¬
quefactum, in aliud crucibolum descendens
inferius per foramen. Tunc Rex ita de mor¬
te ad vitam resurgens, magna voce clama¬
uit, & dixit. Vbi sunt inimici? Sciant quòd
omnes interficiam, nisi mihi obedientes ad¬
ueniant sine mora. Omnes igitur audientes,
venerunt coràm eo, & dixerunt. Domine
ecce parati sumus vestris in omnibus obe¬
dire mandatis. Itaque ab illa hora vt an¬
tea, Reges omnes & potentes aliarum regio¬
num honorauerunt & timuerunt eum. Et quan¬
do volebant videre de mirabilibus eius, po¬
nebant in crucibulo vnciam vnam Mercu¬
rij bene loti, & proijciebant desuper tan¬
quam vnum granum milij de vngulis, vel
de capillis, aut de sanguine suo, & suffla¬
bant leuiter cum carbonibus, dimittebant
cum infrigidari cum eis, & inueniebant lapi¬
Dd 4