1343
424 MERLINI
dem qualem ego scio. De quo lapide proij¬
ciebant parùm super Saturnum purgatum,
& statim mutabatur forma eius sicut scio.
De quo postea ponebant partem vnam su¬
per decem Veneris, & erat totum vnius co¬
loris & bonitatis. Item aliter. Accipie¬
bant dictum lapidem tritum, & miscebant
cum sale, & Sole sicut prius, & liquefacie¬
bant eum, & proijciebant dictos sales solu¬
tos in sero caprino, & tunc fiebat optimum
ad omnia. Custodi frater hunc tractatum,
& serua bene, quia truffa est optima inter
stultos, & non trussa inter sapientes. Haec
enim est via Regum trium dierum, quoni¬
am parùm laboris sustinentes, magnum lu¬
cruin desyderant obtinere. Laudes Crea¬
tori maximo referamus, qui fidelibus suis
gratuiter inspirauit, accidentia pro velle in
substantijs transmutare, & vt quod in
potentia rebus latitat, ad actum
reduci valeat sapi¬
enter.
Allegoriae Merlini Finis.
RACHAI.