1343
425
RACHAIDIBI, VERA
DIANI, RHODIANI, ET
Kanidis philosophorum Regis Persarum
De materia philosophici Lapidis,
acutissimè colloquentium
Fragmentum.
DIXIT Rachaidibi filius Ze¬
theibidae philosophus Regis
Persarum & Principis Romano¬
rum. Sperma lapidis est frigidum
& humidum in manifesto, & in
occulto calidum & siccum. Dicit ergo fac fri¬
gidum & humidum in occulto, & calidum
& siccum pone in manifesto: & ita occulta¬
bitur frigiditas & humiditas sua, quòd non
minueretur vnquam nam si minueretur, mi¬
nueretur etiam lapis. Quando ergo occulta¬
tur frigiditas & humiditas; fac occultando,
vt sic componas illud calidum & siccum,
quod in occulto erat & in manifesto: & ita
de spiritu fiat corpus in duobus gradibus, &
fiet globus & sanguis & caro. Dicit Rodia¬
nus: Sperma est album & liquidum. Liquor
hic de primò globum facit in loco vbi debet
quinque diebus: & recipit carnem & sangui¬
nem, & membra & imaginem, & imaginati¬
uam à Deo altissimo: & venit ad ortum, &
lucet & oritur in tempore suo. Qui sunt duo
Dd 5