1343
426 RACHAIDIBI.
gradus & septem. Et modo dicimus de secun¬
do spermate. Dicit Veradian. de secundo sper¬
mate, quod est lapis solus, nec est alius ei si¬
milis in hoc mundo, qui se ipsum impręgnat,
& in se ipso concipit, & se ipsum parturit, &
in hoc intelligitur de vno lapide, & dicitur
sperma album & liquidum, postea rubeum.
Dicit autem Rhodianus quod sperma istud
quidam lapis est fugitiuus à caliditate & sic¬
citate, & aereum & volatile, & est frigidum
& humidum, calidum & siccum. Et postquam
hoc viuum moritur à rubea morté, mortuum
iam est compar caliditati & siccitati, & sic non
fugit ab eo quod est calidum, & non fugit
gnem, nec fumum emittit, nec sonum facit,
& funditur vt caera, & est sicut oleum, & est
siccum quae siccitas tingit tinctura rubea &
alba, & ita de spiritu factum est corpus: dein¬
de hoc corpus vertendum est in spiritum, &
postea fiet aqua clara sine omni turbulentia
ab inferiori parte vsque ad superiorem, &
mnes particulae suae sunt diuersae in aqua, vt
non impediatur tinctura quae est penetrati¬
ua & subiunctiua ad retinenda & contingen¬
da omnia corpora metallorum: & ista tinctu¬
ra semper in eis permanet: & cum hac tinctu¬
ra viuificantur omnes mortui ut semper vi¬
uant, & hoc est fermentum primum elemen¬
tatum, & est ad Lunam, & hoc est lumen om¬
nium luminum, & est flos & fructus omnium
lumi¬