1343
TRACTATVLVS. 435
bens non moritur. Cum viuum fuerit ha¬
bet quaedam opera, cum mortuum fuerit ha¬
bet alia opera, & cum solutum fuerit habet
opera maxima.
Ipsum est serpens luxurians, se ipsum
impraegnans, in die vno parturiens, suo
veneno cuncta interficit, ab igne fugit.
Sapientes autem faciunt ipsum spectare i¬
gnem, & tunc facit opera & mutationes:
quia sicut mutatur mutat, & sicut tingi¬
tur tingit, & sicut coagulatur coagulat:
igitur inter omnia mineralia argenti viui
praeferenda est generatio. In omni¬
bus enim mineris inuenitur; & cum o¬
mnibus symbolum habet. Est autem ex
terrestri & mediocri, & aqueo, vel oleò
viuo subtilibus mediocriter, & spiritu mul¬
to subtili; ex aqua terrestri ponderosita¬
tem habens & motum deorsum, lucidita¬
tem; & fluiditatem, & colorem argenteum.
Exit enim de terra, & in terram resilit, &
nutatim se defendit, & iterum se continuat
humido ex caliditate, & spiritu extin¬
ctò figitur, & omnibus mineralibus com¬
miscetur, & cui insidet firmiter adhaere¬
bit, vnde & mineralium mater dicitur. Ar¬
gentum verò viuum densam manifestè vi¬
deturi habere substantiam, vt monoceros,
propter grauedinem sui ponderis immen¬
si: quoniam aurum pręponderat, dum in sui
Ee 2