1343
456 AVICENNAE
natura fuerit, & est fortissimae compositio¬
nis, & naturae vniformis: quoniam non sepa¬
ratur ab inuicem, in partes autem nullate¬
nus se diuidi permittit. Quia aut cum tota
sua substantia ex igne recedit, aut cum ea in
igne pernanet.
In eo necessariò est caussa perfectionis,
quoniam ipsum solum ad perfectionis mo¬
dum sufficit in vno quoque gradu, vide¬
licet cum ignitione, propter bonam sui ad¬
haerentiam, & fortitudinem suae mixtio¬
nis. Sed cum partes ipsius inspissantur
per ignem, vlterius non permittit se cor¬
rumpi, nec per ingressionem furiosae flam¬
mae vlterius sepatitur eleuari: quoniam ra¬
refactionem sui non suffert propter inden¬
sitatem & adustionis carentiam, quae fit per
sulphureitatem quam non habet.
Argentum verò viuum in suis operi¬
bus manifestè ac perfectissiinè ab adustio¬
ne est saluatiuum, & fusionis effectiuum
cum figitur. Etenim est tinctura rubedi¬
nis vberrimae refectionis, fulgidi splendo¬
ris, & non recedit à commixto donec est.
Est enim amicabile, & metallum placabi¬
le, ac medium coniungendi tincturas, quo¬
niam commiscetur cum ipsis per minima;
& in fundo naturaliter adhaeret eis: quia est
de natura ipsorum. Veruntamen Lu¬
na commiscetur cum illo facilius: quo¬
niam