1343
TRACTATVLVS. 437
niam per suam naturam habet ipsum in sua
natura participare. Attamen non submer¬
gitur in eo aliquod metallorum nisi Sol.
Et sic maximum habes secretum, quoni¬
am Mercurius in se recipit quae sunt suae na¬
turae. Aliena verò respuit, eo quod na¬
tura sua plus gaudet cum natura propria
quam extranea. Ex hoc enim manifestum
est, maioris esse perfectionis in illis, quae
plus sunt Mercurium continentia, & quae
minoris: minus, quoniam symbolum te¬
net in natura cum mineralibus. Et dedit
DEVS ipsi substantiam, & substantiae
proprietatem, quam nullo modo in alijs
rebus naturarum contingit possidere: quo¬
niam ipsum solum est quod ignem supe¬
rat, & ab eo non superatur, sed in eo ami¬
cabiliter gaudens quiescit. Ipsum solum
cum sit metallicum, continet totum in se,
quo indigemus ad nostrum magisterium. I¬
gitur manifestum est, quòd argentum vi¬
uum continet in se sulphur suum bonum,
quo coagulatur aurum & argen¬
tum, secundum diuersum,
digestionis mo¬
dum.
Ee 3