1343
440 AVICENNAE
rentium, & ideo minus inter omnia corpo¬
ra est sonorosum.
Aurum verò propter fortem & tena¬
cem cohaerentiam partium suarum inter o¬
mnia acutioris soni est. Aurum quoque non
aduritur ab igne sibi proportionato. Vehe¬
mentissimus enim ignis consumit omnia
sub lunari globo existentia. Non aduritur
etiam ab his rebus quae caetera corpora adu¬
runt. sicut à sulphure, & arsenico. Et purga¬
re solent ipsum artifices ad summum splen¬
dorem, per lateres & salem.
Argentum habet de substantia sulpuris
multum, & de virtute eius parum, & de sub¬
stantia Mercurij parum, & de virtute eius
multum, ideo est album: quia color sequitur
multitudinem virtutis, virtus verò in vapo¬
re locata est.
Materia ejus vicinior est materiae auri
quam aliquod aliud metallum, ideo faciliter
vertitur in aurum. non indiget alio labore,
nisi transmutando colorem, & dando pon¬
dus. Litargirium argenti prae omnibus re¬
bus valet ad tincturam albam: quia materia
eius propinqua est.
Argentum est corpus perfectum minus
tamen quam aurum, & est minoris ponde¬
ris auro, & est de partibus lunae: in humido
loco corrumpitur, & eius sapor est acidus: in
igne minuitur, & sulphuribus comburitur.
Auri