1343
TRACTATVLVS. 441
Auri interiora sunt exteriora argenti, & eius
natura est frigida & sicca, & recipit tinctu¬
ram. Amplius autem aurum est corpus per¬
fectum & masculinum, sine superfluitate aut
diminurione, quòd si in terra solummodo
liquefactione perficeretur, commixta esset
Elixir ad rubeum.
Argentum verò corpus perfectum est foe¬
mineum. Quod si perfecta fusione perficere¬
tur, essent tinctura ad album vel Elixir, quod
non est, quia sunt solummodo redacta in na¬
tura ad corpora perfecta. Et si ista perfecta
cum imperfectis corporibus commisceren
tur, non ideo imperfecta perfecta existe¬
rent: sed potius eorum perfectio cum im¬
perfectis diminueretur. Sed si facta fuerit
plusquam perfecta in duplo, vel quadruplo,
vel centuplo, vel millecuplo, in tantum per¬
ficiuntur imperfecta cum ipsis, quia natura
simpliciter semper operatur, & perfectio in
eis simplex est inseparabilis, nisi fortè duce¬
retur infugam cum volatili: quia summa vo¬
latilis superat suminam fixi corporis. Et cum
corpus perfectum ex argento viuo mundis¬
simo, & ex tali sulphure rubeo habere possu¬
mus ad Elixir rubeum, & argentum similiter
ad Elixir album: ideo eligeremus ea ad Elixir
nostrum, pro materia nostra, quia haec duo
corpora simpliciter sunt perfecta, digesta, &
decocta qualitate naturali, fortiter, sine ali¬
Ee 5