1343
TRACTATVLVS. 443
argentum quodlibet istorum per se est diffi¬
cilis fusionis & liquefactionis, tamen si con¬
iungantur, faciliter fluunt & liquefiunt, vt
sciunt aurifabri, facientes consolidaturas
ad aurum. Vnde si in lapide nostro esset so¬
lummodo alterum istorum duorum, nun¬
quam per aliquod magisterium de facili fluo¬
ret medicina, neque tincturam daret. Et si da¬
ret tincturam, non tingeret nisi in quantum
esset, eo quod non esset receptaculum tin¬
cturae. Hoc totum non intelligas de Luna
vulgari, sed de Luna Philosophica, vnde &
lunaria dicitur. Ergo consulo vt non opere¬
ris nisi eum Mercurio, Sole & Luna. Quoni¬
am totum beneficium artis huius in illis tri¬
bus consistit.
De coniunctione corporis & spiritus, &
lapidis dissolutione in primam ma¬
teriam. Cap. III.
Certum est omnem rem esse ex eo in quod
resoluitur. Nam gelu conuertitur in aquam
calore mediante. Clarum est ergo illud prius
fuisse aquam quàm glaciem. Omnia verò
metalla ex Mercurio sunt generata, ideo ip¬
sa in ipsum resoluuntur.
Primum ergo regimen lapidis est ipsum dis¬
soluere sicut grossum argentum viuum, vt in
suam primam reducatur materiam: hoc au¬
cem totum fit per argentum viuum, eo quod