1343
444 AVICENNAE
ipsum habet posse solem & lunam in eorum
naturam & materiam primam redigere. Sed
cùm argentum viuum habet in se foeculen¬
tiam & adustionem absque inflammatione, &
aqueitatis substantiam: necesse est ergo eius
superflua demere, & absentia adimplere, si
completam medicinam ex illo volueris fa¬
cere. Terram autem foeculentam omnino
oportet sublimatione demere, & absentia
adimplere, ne liuidum in proiectione creet
colorem, & aqueitatem ipsius simili modo
delere, ne & totam materiam in proiectione
faciat fugitiuam.
De cuius proprietate est, substantiam me¬
dicinae saluare, non aduri, sed figere, & ab
adustione defendere. Ideo contingit ex illo
creari Saturnum, Iouem, Venerem, fer¬
rum, &c. quod ex impuritate necesse est ac¬
cidere.
Est notandum, quòd duplex est materia
prima. Quaedam est propinqua, quaedam ve¬
rò remota: Materia propinqua est argentum
viuum, remota, est aqua: quia argentum vi¬
uum prius fuit aqua, & postea argentum vi¬
uum. Verum ergo principium nostri ope¬
ris est dissolutio lapidis, quia corpora soluta
ad naturam spiritus sunt redacta, quia magis
fixa. Nam iolutio corporis est cum coagula¬
tione spiritus. Patiens ergo sis, coque, tere,
& incera, & non tędeat te hoc multoties rei¬
terare: