1343
TRACTATVLVS. 449
nis, quia nulla est comparatio huius lapidis
ad alias fortitudines. Nam vincit visibiliter,
omnem rem solidam perforabit, penetrabit
& deuincendò conuertit.
Philosophi dixerunt, quòd sola aqua per
seipsam omnia facit, omnia soluit, omnia con¬
gelat, omnia diruit sine alicuius adminicu¬
lo. In ipsa solent apparere colores amoeni.
Permutatio corporis in aquam est tinctura
cuiuslibet corporis. Insuper est differentia
inter tincturam aquae & tiucturam olei: Nam
tinctura aquae abluit & mundat; & tinctura
olei tingit & colorat.
De fundatione seu etiam fusione super
terram suam. Cap. V.
Funde igitur aquam super terram suam,
& permisce conterendo, statim paulatim im¬
bibendo, hebdomadatim decoquendo; &
postea leniter calcinando, quousque terra bi¬
bat de sua aqua quintam sui partem. Scias
quod terram oportet nutriri; primò modi¬
cè aqua sua, & postea maiori, sicut est videre
de infantis educatione: Idcirco multotiens
contere terram, & paulatim imbibe eam de
octo in octo diebus: decoque, & postea me¬
diocriter calcina in igne; ne tędeat te opus
multoties reiterare, quia terra fructum non
gerit absque frequenti irrigatione. Vnde cum
Ff