1343
450 AVICENNAE
aridum fit, vt multum sitiens bibit suum lu¬
midum & aqueum: & trituratio non est bo¬
na, donec terra & aqua fiat vnum & idem
corpus. Ergo non suspendas manum tuam
à trituratione & assatione, donec terra sit sic¬
ca & alba, quae albedo generatur ex tali fre¬
quenti & sicca trituratione & assatione. Ca¬
ueas tamen ne imbibas terram nisi paulatim,
& cum longa contritione post siccationem
terrae. Vnde in hoc est pondus pbique notan¬
dum, ne scilicet nimia siccitas vel superflua
humiditas opus corrumpant. Et in tantum
de coque assando, quantum dissolutio expo¬
scit imbibendo.
Nota: Omni vice post calcinationem ter¬
rae superfundè aquam terrae temperatae, vi¬
delicet non multum nec parum. Quia si mul¬
tum, fit pelagus conturbationis: Si parum,
comburetur in fauillam, quia suauiter &
non festinanter, de octo in octo diebus, ter¬
ram irrigando, decoquendo & calcinando,
donec biberit aquam suam. Continua igi¬
tur opus multis vicibus, quia nisi per lon¬
gum non videbis tincturam, neque perfectè
perficies, donec opus sit perfectum.
Studeas ergo cum in opere fueris om¬
nia signa quae in qualibet decoctione appa¬
rent, in mente recordare, & eorum causas
inuestigare. Tres quippe sunt colores prin¬
cipales, niger, albus & citrinus. Cum ergo
egreditur