1343
TRACTATVLVS. 457
completa digestio. Nigredo nil quàm ab¬
lutio. Calor namque agens in humido, pri¬
mò efficit nigredinem. Et calor in sicco cau¬
sat albedinem, nec non in albo citrinitatem
& nimiam rubedinem. Fit enim sulphur al¬
bum & rubeum ex vna metallorum materia,
ad plenum depurata, modo tamen diuersita¬
te decocta & digesta. Idcirco in argento vi¬
uo est sulphur album, sicut in auro sulphur
rubeum. Et omnino non est sulphur tale su¬
per terram, nec album, nec rubeum, nisi quod
in istis corporibus existit. Et ideo praeparan¬
da sunt corpora subtiliter, vt sulphur eorum,
& argentum viuum ex ipsis habere possi¬
mus, ex quo aurum & argentum efficieba¬
tur subtus terram. Quia nisi aurum & argen¬
tum viderem, dicerem proculdubiò Alchi¬
miam non esse veram. Ipsa enim sunt corpo¬
ra lucentia quibus insunt radij tingentes, qui
tingunt caetera corpora in albedinem & ru¬
bedinem, secundum quod fuerint praepara¬
ta. Alembicus verò & cucurbita debent con¬
iungi, ita quod Mercurius non possit exirę,
quia non sublimatur nisi virtute aeris: & ideo
si locum apertum inuenerit, euolat in fumo, &
perit magisterium. Quoniam totius opeis inten¬
tio non est aliud, nisi vt sumatur lapis in ca¬
pitulo notus. Scias quòd hic est lapis quem
sciunt philosophi, qui habet virtutes super
omnes virtutes lapidum, quem pone in va¬
Ff 5