1343
458 AVICENNAE
se philosophico, ad sublimandum, & cum eo
sublimetur lapis, donec in vltima sublima¬
tione purificetur.
Et iste est primus ordo, quae prima opera¬
tio appellatur, quae fit vt purissima & subti¬
lissima substantia eliciatur.
Secunda est solutio, vt materia soluatur
in aquam.
Tertia putrefactio, quoniam Morienes di¬
cit: Nunquàm fuit aliquid animatum, ad na¬
tiuitatem adductum, nec aliquid crescens,
nisi per putrefactionem & mutationem: ita
oportet fieri putrefactionem, quia corru¬
ptio vnius est alterius generatio.
Quarta est ablutio: oportet enim quòd
illa res putrefacta & sordida abluatur, & mun¬
detur à corrumpente impuritate. Et bene¬
dixerunt: quia quàm diu manet aqua super¬
terram, tantò magis terra abluitur, & cera¬
tur, ita quod ablutio & ceratio idem sunt.
Quinta est coagulatio: oportet enim quod
aqua suauiter coquendo in sole nostro in ter¬
ram mutetur, & perfectè coaguletur & desic¬
cetur, & in puluerem vertatur.
Sexta est calcinatio. Vnde scias, quòd res
calcinata est magis apta, quàm non calcina¬
ta, & est simpliciter fixio. Vnde fuerunt mul¬
ti philosophi, qui calcinationem dixerunt fi¬
xionem, & bene dixerunt: quia omnes isti
modi sunt in sublimatone. Pro certo enim
si quis