1343
TRACTATVLVS. 461
tempore & labore perpetrantur: & hoc ideo
fecerunt vt esset indignis scientia obscura.
Item philosophus dicit: Vt enim terra cum
aqua imbuitur & teritur, & per temperatum
nostri solis calorem desiccatur, & in terram
vertitur tota materia, qui saltem perfectè
scit facere nostram operationem. Vnde di¬
xit Hermes pater philosophorum: Vis eius
integra est si versa fuerit in terram, id est, a¬
qua vertatur in terram.
De multiplicatione & fixione lapi¬
dis. Cap. VII.
Sequitur de copulatione pulueris, vt fru¬
ctum ferant, & fructus eorum in aeternum per
maneat, & docebo pulueres sublimatos fige¬
re, vt igne permanere possint, & corporibus
adunari & commisceri.
Est autem fixio rei fugientis conueniens
ad ignem aptatiò. Causa verò eius inuentio¬
nis est, vt omnis tinctura omnisque altera¬
tio praeparetur, & in alteram mutetur natu¬
ram. Figitur autem sic: Recipe illud quod est
sublimatum, & diuide illud per cucurbitas
seu vrinalia, prout quantitas materiae requi¬
rit. & signum fixionis eius est, quando mate¬
ria non plus ascendit in alembicum. Vel po¬
teris ignem vigorare excellenter, & tunc sta¬
tim apparet. Vel pone de corpore super la¬
minam ferream, si manet fixum non reitera.