1343
462 AVICENNAE
Deinde recipe vrinalia praedicta aequali¬
ter, & ponendo super furnum reuerberatio¬
nis & administra primo ignem lentum cine¬
ricum; per plures dies, donec per talem ignem
non videris plus ascendere, tuc modicè for¬
tifica ignem, quem continua per sex aut de¬
cem horas, & cum nihil videris ascendere seu
eleuari, circumdabis igne fortissimo, quem
continua donec materia sit fixa.
Et est sciendum, quod spiritus & anima
non vniuntur vero modo nisi calore: quia
tunc omnes colores qui in mundo excogita¬
ri possunt apparent, & tunc firmatur & perfi¬
citur opus in vno colore, scilicet albedine,
& ibi conueniunt omnes colores. Dealba¬
tio enim est operis initium, & totius corpo¬
ris firmamentum. Nec deinde in diuersos co¬
lores variatur, praeterquam in rubeum, in quo
est vlterius finis.
Citrinatio verò est, quae fit inter album &
rubeum, & non dicitur color perfectus. In
decoctione vero post albedinem non pote¬
ris errare. Nam ignis regimen paulatim aug¬
mentatur: post albedinem ad citrinitatem per¬
uenitur, & deinde ad rubedinem vt praedi¬
xi. Et scitote quod argentum viuum est ignis,
corpora comburens, mortificans, & constrin¬
gens vno regimine. Et quanto magis terun¬
tur corpora & miscentur, tanto magis habi¬
litantur & attenuantur. Alius philosophus
dicit