1343
TRACTATVLVS. 463
dicit: quod ignis incensus superabundans
facit exhalare humidum, sed frigidum ignis
facit perire opus.
Nota, regimen ignis sic secundum naturam
& exemplo quatuor temporum regatur. In
primò tempore, scilicet hyeme, terra conci¬
pit. In secundò scilicet Vere producit herbas
& flores. In tertiò scilicet aestate, maturantur
fructus. In autumno verò, id est quartò tem¬
pore, colliguntur fructus. Vnde in opere no¬
stro à simili in prima operatione Mercurius
mortificatur, & totum opus vertitur in pul¬
uerem, & terra concipit vt in aliam vertatur
naturam, vnde in ista decoctione fit nigra. In
secunda ascendit naturam suam dealbando.
In tertia iam fructus apparent: quia tunc appa¬
ret rubedo, quae est in fine operis. In quarta
maturantur fructus, & ex eis colliguntur. Hęc
de fixatione sufficiunt.
De modo proijciendi medicinam,
& tingendi quodlibet metal¬
lum in solem & lunam.
Cap. VIII.
De promisso finem compleui huic vsque,
magisterium magnum, ad Elixir excellentis¬
simum album & rubeum faciendum. Hic fi¬
naliter dicam de modo proijciendi, qui est
complementum operis, & laetitia desidera¬
ta & expectata. Album verò Elixir dealbat