1343
SEMITAE. 471
huc inueniunt corpora immunda cum spiri¬
tibus plus quàm fuissent prius. Ideo nostrum
sublimare non est sursum ascendere: sed sub¬
limare philosophorum est de re vilissima &
corrupta (à terra) alteram facere magis pu¬
ram: vt cum dicimus ille est sublimatus in e¬
piscopum, id est in digniori statu exaltatus seu
positus. Sic etiam dicimus corpora in aliam. 1.
meliorem naturam conuersam, seu exalta¬
tam: vnde sublimare idem est quod subtilia¬
re, quod totum facit aqua nostra. Et sic intel¬
ligenda est sublimatio philosophica, in qua
multi sunt decepti. Aqua etiam nostra mor¬
tificat, illuminat, mundificat, & viuificat, &
apparere facit colores nigros primò in mor¬
tificatione corporis, dum in terram conuer¬
titur, & postmodum apparent multi colo¬
res, & varij ante dealbationem, quorum om¬
nium finis albedo. In commixtione verò a¬
quae & corporis fermenti, id est, praeparati
corporis infiniti colores apparent. Et sic ap¬
paret quod nostrum magisterium est ex v¬
no, & cum vno fit, & est ex quatuor, & ex tri¬
bus vnum.
Vnde scias pater quod philosophi mul¬
tiplicauerunt nomina mixti lapidis, & hoc
vt absconderent eum. Et dixerunt lapi¬
dem mixtum corporeum & spiritualem, &
non sunt mentiti, prout sapiens intellige¬
re potest. Nam ibi est corpus & spiritus, &
Gg 4