1343
472 SEMITA
corpus tantum est spirituale in solutione,
& spiritus factus est, & corporale est in con¬
junctione spiritus cum corpore. Et fermen¬
tum quidam vocant, quidam vocant ipsum es.
Morienes dicit: Quia scientia nostri inge¬
nij, id est magisterij assimulatur ordini in
creatione hominis. Nam primò fit coitus,
secundò conceptio, tertiò impraegnatio,
quartum est ortus, quintum est nutrimen¬
tum vel nutritio.
Hęc verba faciam te intelligere: quoniam
sperma nostrum quod est argentum viuum,
cum terrae coniungitur, scilicet corpori im¬
perfecto quae terra mater dicitur: quia ter¬¬
ra est mater omnium elementorum: tunc
coitus dicitur. Cumque terra aliquantulum
secum retinet argentum viuum, tunc dici¬
tur conceptio, & cum masculus agit in foe¬
minam, id est, argentum viuum in terram. Et
hoc est quod philosophi dixerunt, quod ma¬
gisterium nostrum non est nisi masculus &
foemina, & ipsorum coniunctio. Adue¬
niente ergo aqua, id est, argento viuo in ter¬
ra crescit & augmentatur: quia terra de¬
albatur, & tunc impraegnatio vocatur.
Deinde fermentum coagulatur, id est con¬
jungitur cum corpore imperfecto prae¬
parato, vt dictum est, quousque fiat vnum
colore & aspectu, & tunc dicitur ortus:
quia tunc natus est lapis noster qui vocatur
Rex