1343
SEMITAE. 473
Rex à philosophis, vt dicitur in Turba phi¬
losophorum: Honorate regem nostrum ab
igne venientem, diademate aureo corona¬
tum, & inclinate ei vsque ad perfectam per¬
fectionis aetatem, scilicet ipsum alimentan¬
do quousque ad perfectam perueniat ętatem,
Cuius pater est Sol, mater verò Luna. Luna
pro corpore imperfecto accipiatur, Solve¬
rò pro corpore perfecto.
Quintò & vltimò sequitur alimentum,
quia quanto magis nutritur, tanto magis
augmentatur. Nutritur autem lacte suo,
id est, spermatè, ex quo fuit ab initio. Imbi¬
bitur autem argentum viuum, saepe & saepius,
quousque duas partes bibat vel quod sufficiat.
Sequitur nunc practica.
Descendamus nunc ad practicam sicut
prius dixi. Debent autem corpora ad pri¬
mam materiam deduci, adhoc, vt fiat trans¬
mutatio.
Et vltimò ostendam tibi praemissorum ra
tionem: Rogo ergo te fili, vt practicam meam
non vilipendas, quia in ea latet totum magi¬
sterium nostrum, sicut fide occulta vidi. Ac¬
cipe pręcij libram vnam, & sit limatura mun¬
da, & misce cum quatuor libris aquae nostrę
mundatae, terendo; & incorporando cum sa¬
le modico & aceto, quousque totum fiat amal¬
gama. Precio autem optimè amalgamato
Gg 5