1343
474 SEMITA
pone ipsum in multam quantitatem aquae
vitae. id est Mercuri: & pone totum in vrina¬
li suprà ignem cineris nostri, id est, purgati
cineris: & fac interius lentissimum ignem
per diem naturalem, tunc permitte infrigi¬
dari & quando inuenies infrigidatum, cola
aquam trans cum omnibus quae in ea sunt
per pannum lineum, donec pertranseat per
pannum illud, quod de corpore fuerit reso¬
lutum, pars vero, quae non poterit exire, po¬
natur ad partem.
Deinde recipe illud quod remansit in pan¬
no, & iterum cum noua aqua benedicta re¬
ponas ad ignem cum vase praedicto per diem
naturalem, postea cola vt prius. Et sic toties
reitera, donec totum corpus in aquam con¬
uertatur, id est in primam materiam, quae est
aqua nostra. Quo facto, totam illam aquam
pone in vase vitreo, & decoque super ignem
lentum, quousque videas in superficie eius ni¬
gredinem apparere: quam remoue subtiliter
quotidie colligendo, donec totum corpus sol¬
natur in terram meram, & toties quoties me¬
lius potes, & iterum coquendo & nigredinem
tollendo quousque nil appareat nigredinis,
& aqua, id est argentum viuum appareat cla¬
ra, tunc habes aquam & terram.
Deinde accipe totam terram istam, id est,
nigredinem quam collegisti, & pone ipsam
in vase vitreo, & superfunde de aqua prae¬
dicta