1343
490 CLANGOR
tanto magis appetit perfectionem sui, & per¬
ficitur vnum cum altero propter concordan¬
tiam suarum proprietatum cum suo quintò
instrumento; quod est participans cum cau¬
sa coelesti. Item, tamen est appetitus perfe¬
ctionis naturae, scilicet generationis in cor¬
ruptionem, & corruptionis in generatio¬
nem: quia eius instinctius aut appetitus non ve¬
rit immediate à creatore naturae: quod si ve¬
niret, res fieret à creatore & non à creatura,
vnde esset perfecta sine destructione: & ideo
cum venit instinctus à natura, ipsa non po¬
test facere illam rem perfectam nisi perficia¬
tur per scientiam diuinam intellectualem, si¬
cut humana, quae rectificatur per intelligen¬
tiam diuinam. Sic per magisterium operis
nostri, propter hoc potest intelligere natu¬
ram elementorum primorum, post diuisio¬
nem tertiae substantiae primordialiter crea¬
tam. Non intelligas quod eorum substantia
sit simplex elementum quintum, sed substan¬
tia tertia vel quarta, aut secunda, aut prima,
elementata à parte quinta, quam nos vocamus
primordiale, & substantiam simplicem, per
quam dictae substantię quatuor elementales
elementatae sunt, quaelibet secundum suam
naturam, sicut superius declaratum est. Ista
quatuor elementa sic creata, restant vt pura
& clara, ratione eorum clarę partis naturę, à¬
qua erunt creata vsque ad tempus praedictum
quod