1343
BVCCINAE. 491
quod exiuit à natura: aut adhuc vsque ad A¬
nathuel prius praedictum, sed ex post, mor¬
tui sunt homines & animalia, & nascentia ter¬
rae desiccata, cum destructione generationis:
ducta à corruptione in generationem, & ex
post, à generatione in corruptionem. Itaque
corpus impurum resolutum manet hoc, quod
contagiauit & corrupit elementa, propter
quam corruptionem omnis res visibilis est
paruae durationis: quoniam natura non po¬
test facere rem ita perfectam ratione suae ma¬
terię grossae & corruptę, sicut faciebat in suo
principio. Imò dum magis continuat sua o¬
peratione, plus deuastatur supra naturam,
imperfectione participando cum magna cor¬
ruptione propter materiam quam quotidię
inuenerit minus puram elementorum; quia
quod ponit nunc ad immutandum ipiam,
tunc ponebat ad componendum partes fir¬
miores ligamenti. Et per istam potes intel¬
ligere omne propheticum quod consume¬
tur in fine mundi, quando IESVS
CHRISTVS venerit iudicare secu¬
lum per ignem, venientem de coelo, qui
ardebit totum illud quod non erit de
veritate quatuor elementorum, & totum
ab impuro & malo confundetur in abysso,
& quod ignis inueniet compositum de
virtute pura, & ipse supra sphaeram requie¬
scot visibiliter in sempiternum. Et ma¬