1343
492 CLANGOR
lum impurum cadet supra damnatos, & om¬
nis pura super beatos. Quamobrem potest
elucidari tuae considerationi, quod in fine
quodlibet ibit in suum proprium locum, à
quo primum venerat, Et intellige adhuc
quod ista propria terra quam calcamus non
est verum elementum, imo est elementata
à suo vero quinto elemento. Nec recedit
quinta substantia elementalis â corpore ele¬
mentato de quo terra est formata. Sicut cor¬
pus sine anima, & putrefactio assimilata in
vnum, vel materia sine forina composita, ab
antedicta infecta est, per reciprocam actio¬
nem ad elementa de vno in aliud. Sed in cen¬
tro terrae est virgo & elementum verum,
quod ignis non poterit ardere in die tre¬
mendo, & sic de alijs elementis tu cum elu¬
cidatione clarè debes intelligere, & coniun¬
gere principalem substantiam, materialem,
simplicem, quae cum diuisione formet for¬
mata in vnum contrarium. Cum diuisione
tibi locuti sumus, non separata substantia
ipsorum quae est essentia quinta, & subtra¬
hes omne principale elementum composi¬
tum. Et vt dixi terra quam nos calcamus non
est purum elementum, sed elementata con¬
uenienti elementato. Quia in suo centro re¬
peritur quod est virgo & verum elementum.
Sic & de alijs elementis debes intelligere.
Et quicquid non erit de veritate pura ele¬
mentorum