1343
494 CLANGOR
sit creata & formata à dicta materia quod Y¬
le vocatur, vt de illa influatur in omni re ele¬
mentali, & plus in vna quàm in alia sicut in¬
uenimus per naturam, & quod ibi spatietur
& est suum solatium: quapropter sis securus
quod nulla res mundi potest sine ipsa creari
nec generari: quia ipsa colligat corpus ele¬
mentare in opere naturae. Et ideo nos eam
vocamus naturam, & primordiale cuiusli¬
bet elementi, quoniam de ipsius simplici
substantia elementa quae sunt materia natu¬
rae, fuerant purè creata cum diuina separa¬
tione, videlicet, aqua, aer, ignis, quę sunt cor¬
pora elementata per dictum primordiale sim¬
pliciter elementum, quod est in ipsis, & ab
ipso intellectu procedit.
Chronica Methaurea dicit. Quia spe¬
cies elementorum in solis terminis inueni¬
tur, & in dicto principio. quod principium
est primordiale rerum. Idcirco si talem ma¬
teriam petis intelligere, scias ipsum esse pu¬
rum subiectum & vnionem formarum, in
quo retinetur quaelibet forma cum possi¬
bilitate: quoniam fluxus & labilitas infini¬
tas continet motiones; secundum diuersi¬
tatem formarum extremarum & media¬
rum, quam in ipsam recipit, per aliquam si¬
militudinem coelestinarum receptionum,
formarum extremarum & mediarum, quae
nascitur à natura coelesti, quae fuit de sua na¬
tura