1343
BVCCINE. 497
meis. Ego enim suin sicut semen seminatum
in terram bonam, mundam & puram, quod
nascens crescit, & germinat; & multiplicat,
& adfert lucrum suo seminanti.
Et dicit vltra sol lunae: Dabo tibi pulchri¬
tudinem meam; lumen scilicet solare; cum
per minima coniuncti fuerimus. Deinde di¬
cit soli luna: O sol, tu mei indiges sicut gal¬
lus indiget gallina, & ego luna indigeo ope¬
ratione tua. O sol cum sis perfectus moribus
pater luminum, dominus excelsus, & ma¬
gnus; calidus & siccus. Et ego luna, crescens
frigida & humida, quando copulati fueri¬
inus in aequitate status & mansionem, in qua
non sit aliud nisi leue, habens secum graue, in qua
mansione vacabimus commanendo, & eri¬
mus simul sicut vir & mulier vacantes eius
generoso partui. Tunc accipiam à te natu¬
ram adulando, id est, animam; & fiam pro¬
pinquitate tua tenuis, & exultabimus tunc
pariter exultatione spirituali, id est, ad mo¬
dum spirituum sublimatorum, quando ascen¬
derimus ordinem seniorum superiorum, &
lucerna lucis scilicet solaris infundetur lu¬
cernae meae, id est, lunari: ex te scilicet sol, &
ex me scilicet luna, fiet infusio lucis lumini,
id est, commixtio luminarium, scilicet vi¬
num cum aqua: & ego scilicet luna, prohibè¬
bo fluxum tuum, priusquam tu sol indutus
fueris nigredine mea colore atramenti, post
Ii