1343
498 CLANGOR
solutionem & coagulationem meam, cum
intrauerimus domum amoris, tunc coagula¬
bitur corpus meum, & ego in natiuitate mea
ero sol oriens, & conuertetur corpus meum
in decorem solarem. Ad haec respondit sol lu¬
nae: O luna si feceris haec quae dixisti, & non
veneris mihi in nocumentum, reuertetur cor¬
pus meum nouum, & postea nouam dabo ti¬
bi penetrationis virtutem, id est, tinctur?
per quàm potens eris in praelio ignis lique¬
factionis, & purgationis, ex quo ibis sine di¬
minutione, & tenebris, sicut sol, & non im¬
pugnaberis de caetero sicut aes, plumbum
cùm non sis rebellis. Beatus qui intelligit in
eloquio meo, &c. Virtus sulphuris Mercurij
est quasi semen paternum, & luna mater, id
est, propria substantia Mercurij, scilicet, a¬
queum subtile, mixtum terreo subtili, est qua¬
si menstruum, & hoc est argentum viuum,
quod Mercurius à philosophis nominatur.
Cum autem Mercurius, id est, argentum viuum sit ra¬
dix in arte Alchemiae, quoniam ex eo, per eum,
& in eo sunt omnia metalla, vt dicunt philo¬
sophi. Versus: Est in Mercurio quicquid quę¬
runt sapientes. Nam sub vinbra sua viget haec
substantia quinta Propter hoc: quia sua me¬
dia substantia est incombustibilis, vt dicit Ge¬
ber: Quia omnis res huius artis est de eo, &
cum eo: quia omnis tinctura à suo simili pro
cedit, scilicet à Mercurio. Dicunt philosophantes: