1343
BVCCINAE. 503
deo soluta prima corporis forma per elemen¬
tationem conuersam in Mercurium, est in co¬
lore subnigro, in odore foetido, & in tactu
subtili, & discontinuata. In tali autem natu¬
ra simplici insunt quatuor elementa compo¬
sita, separabilia, & resolubilia in aquam Mercu¬
rij post putrefactionem. Hęc Raymundus.
Et cum dico aqua Mercurialis, nolo intel¬
ligere Mercurium nudum, sed Mercurium
philosophorum rubeae substantiae extractum
à mineris in se habentibus materiam de sul¬
phure & Mercurio. Ideo Lilium dicit: Ne¬
cesse est congregare sulphur quod denigrat
corpus. Et tale sulphur dicimus aquam
esse, quae seipsam nigrefacit, albificat, & rubi¬
ficat, & ipsam fixat. Ideo aqua Mercurialis
est prima materia ab omnibus metallis, &
cum ea soluuntur omnia metalla, quae in a¬
lia non possunt solui aqua. Et si metalla non
soluerentur in eorum primam materiam per
istam aquam Mercurialem, non fieret id
quod quaeritur, vt dicit Aristoteles. Et hoc
opus non est opus opificis, sed naturae, mi¬
nistrante opifice & adiuuante eam. Dicit Al¬
bertus: Quia inter omnes artes Alchimia
plus imitatur naturam, & hoc propter deco¬
ctionem eius & augmentum; quia decoqui¬
tur in aquis metallicis, igneis, rubeis, maxi¬
mè habentibus de forma, & minimè de mate¬
ria. Nam aliae artes imitantur naturam simi¬
li 4