1343
504 CLANGOR
litudinariè, Alchimia verò mera veritat.
Ideo non est debilior natura: quia ars siue
artifex tantùm sibi ministrat, ipsa verò na¬
turaliter operatur, & perfici ur, & ideo di¬
citur: Indiges quod in solutione luminari¬
um primo labores, qui primus gradus est o¬
perationis vt fiant argentum viuum. Quia
dicunt Philosophi: Nisi fiant corpora incor¬
porea, & econuersò, nil operamini. Et non
sic intelligas, quod corpus fiat simplex aqua
elementalis pura: quia ex tali nullum cor¬
pus metallicum procedit, cum simplex non
alteretur, neque etiam in foro naturae persi¬
stat, sed bene compositum, id est, grossum:
quia vnum solum elementum elementa¬
tum, tardam corruptionem facit, & tardam
generationem in semetipso. Et propter hoc
simplicia elementa modicum prosunt in ar¬
te ista: quia in ipsis non sunt essentiae pri¬
mae elementorum, in quibus sunt virtutes
quae mutant, generant, & corrumpunt. Ideo
simplicia elementa sunt extra generationem
& corruptionem, & hoc propter caussam,
quia non attingunt naturalem humidita¬
tem quae omnia facit nasci. Etiam si reuerte¬
retur in aquam esset tunc siccum, per vim, non
per naturam ad modum salium vel aluminum,
& sic liquaretur ad ignem. Etiam secundum rei
veritatem, si corpus deberet reduci in pri¬
mum elementum, secundum istos qui dicunt
quòd