1343
BVCCINAE.
505
quòd debet reduci in aquam, aqua non fuit
primum elementum inter elementa, licet di¬
cant & allegent illud Gene. I. vbi dicitur: Spi¬
ritus domini ante coeli & terrae creationem
ferebatur super aquas, non sequitur ergo
quod in ipsa creatione elementorum ipsa a¬
qua fuerit primum elementum, cum elemen¬
ta aeris & ignis prius fuerunt, vt dictum
est suprà. licet bene in nostra operatione in¬
ter elementa visibilia quae à nobis videntur
& tanguntur, ipsa aqua sit primum elemen¬
tum, vnde in arte solum duo sunt elementa
formalia quę videntur & tanguntur, scilicet
aqua & terra, cum virtualiter sunt quatuor,
scilicet aer in aqua & ignis in terra. Quia di¬
cit Rasis: Omnia quae sub lunari globo infe¬
rius à summo condita sunt opifice, quatuor
participant elementis, non tantùm per vi¬
sum, sed etiam per effectum. Nam elemen¬
tum aqueum vocamus ipsius aquae humidi¬
tatem, aerem vocamus ipsius aeris naturam.
Ignem illam virtutem quam habet qua com¬
burit, calcinat, & corpora soluit. Terra est i¬
psum corpus spissum & grossum per se, & sic
aqua & terra à nobis videntur & tanguntur,
alia duo in hijs duobus intelliguntur. Ideo
sequitur & oportet, vt in arte alchimiae me¬
talla primò reducantur in Mercurium, id est
in argentum viuum, vnde omnium metallo¬
rum materia & sperma. Vnde dicit Geber:
Ii 5