1343
506 CLANGOR
Est Mercurius decoctus & inspissatus in
ventre terrae calore sulphureo ipsum deco¬
quente. Et secundum varietatem sulphuris
& ipsius mulplicationem, diuersa metalla
procreantur in terra: ipsorum enim prima
materia est vna & eadem, ipsa tamen inter se
differunt sola actione accidentali, id est de¬
coctione maiori vel minori, temperato vel
intemperato, adurenti vel non adurenti. Sic
concordantes asserunt omnes Philosophi.
Quoniam vnumquodque illorum scilicet argen¬
tum viuum & sulphur conuertitur primo in
terream substantiam: deinde ex hijs ambabus
terreis substantijs resoluitur quidam fumus
tenuissimus, subtilissimus & purissimus,
propter calorem in visceribus terrae deco¬
ctus & digestus, conuertitur in naturam cu¬
iusdam terrae, & sic fixionem quandam susci¬
pit & in metallum conuertitur.
Nota, vltimus terminus naturae recom¬
mendationis & transmutationis cocti & cru¬
di, scilicet ad quam naturaliter tendit artista,
est substantia sulphuris non vrentis, quod
cum fuerit conuersum, est propinqua matè¬
ria nostri realis elixiris & puri metalli, prima
natura & proxima, alterata tamen per calo¬
rem sui corporis, scilicet cum illa alteratione
per quam magis propriè & propinquius pos¬
sit suam speciem & formam suscipere, cum volun¬
tate cocordantiae naturae mineralis. Et haec
humiditas