1343
508 CLANGOR
vita animalium, nec plantarum: ipso enim
semoto à re quacunque, statim sequitur corru¬
ptio & mors, cum sit fermentum vitae & exi¬
stentiae rerum vniuersarum, vt dicit Philoso¬
phus. Item Raymundus dicit, Quod corpus
quod est principale conuertens inconuerti
bile, primo conuertatur, vt prius illud con¬
uertibile in sulphuris substantiam conuerta¬
tur, & congeletur. Quia nullum argentum
viuum promptius conuertitur in substantiam
sulphuris quàm illud in quo sulphuris qua¬
litates per dissolutionem sufficienter sunt in
troductae: nec vllum sulphur promptius ar¬
gentum viuum congelat quàm illud, in cu¬
ius substantia ipsum argentum viuum exi¬
stit, naturae & per artis ingenium iam con¬
uersum, id est aurum conuersum in primam
materiam. Tunc enim natura naturam am¬
plectitur propriam amicabilius, gaudet ea
magis quàm extranea, vt philosophi omnes
clamant, natura laetatur sola eius natura, na¬
tura solam eius naturam concipit. Et Her¬
mes: nil conuenit rei nisi quod propinquius
est illi in sua natura, & generat in illa re pro¬
les similes sibi. Hoc est, Si quaeris medicinam
metalla generantem, de metallis erit eius o¬
rigo, cum species à suo genere tingatur, vt
dicit philosophus. Etiam in habentibus sym¬
bolum facilis est transitus, & non sic intelli¬
gas quod reducantur metalla in aquam ele¬
mentalem